monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 61, 5
Verumtamen honorem meum cogitaverunt repellere: victi dum interficiunt cedentes, sanguine interfectorum multiplicantes fideles, cedentes his et iam non valentes occidere. Verumtamen honorem meum cogitaverunt repellere. Modo quia non potest occidi christianus, agitur ut exhonoretur christianus. Nunc enim honore Christianorum corda torquentur impiorum: iam Ioseph ille spiritualis post venditionem a fratribus, post translationem de patria sua ad gentes tanquam in Aegyptum, post humiliationem carceris, post factionem falsae testis, postquam factum est quod de illo dictum est, Ferrum pertransivit animam eius ; iam honorificatus est, iam non est subditus fratribus vendentibus, sed frumenta erogat esurientibus . Victi eius humilitate et castitate, incorruptione, tentationibus, passionibus, iam eum honoratum vident, et honorem ipsius cogitant repellere. In cogitationibus quippe eorum est illud, Peccator videbit: neque enim non videbit, quando non potest civitas abscondi supra montem constituta . Peccator ergo videbit, et irascetur; dentibus suis frendet, et tabescet . Latet in corde, et tegitur fronte venenum in saevientibus et indignantibus. Propterea et hic cogitationes eorum dicit, Honorem, inquit, meum cogitaverunt repellere. Non enim audent verbis proferre quod cogitant. Optemus illis bona, etiamsi optant mala . Iudica illos, Deus; decidant a cogitationibus suis . Quid enim illis melius, quid utilius, quam ut inde cadant ubi male stant? ut possint ipsi correcti dicere, Statuisti pedes meos supra petram .